Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.3.1

Tertio queritur utrum entia successiua, ut motus et tempus, potuerint fuisse ab eterno. Et arguitur quod sic: Quia quando aliqua sunt eiusdem rationis quod non repugnat uni non repugnat alteri, sed partes motus sunt eiusdem rationis, ergo cum non repugnet huic uel illi parti habuisse ante se aliam uidetur nec quod alicui parti motus, et sic ante quamlibet potuit esse alia, et sic fuissent infinite, quare et ab eterno.