Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.53

Ad1 illud quod ultimo adducitur de DAMASCENO et HVGONE dicendum quod, licet creatura ab eterno fuit, tamen non esset dicendum eam equari Deo in eternitate, quod importat nomen coeterni quasi coequatum eternitati, quia eternitas creatoris est semper tota simul uniformiter se habens nec potest aliquam uariationem suscipere, quelibet autem creatura mutabilis est aliqualiter, etiam si ab eterno esset. Propter quod eternitas creature non potest equari eternitati creatoris. Et hoc modo intelligendum est creaturam non posse esse coeternam creatori, non quin creatura ab eterno esse potuerit, set quia eternitas eius defficit a perfectione eternitatis diuine, nec duratio eius esset proprie eterna, quia non mensuraretur eternitate, set euo, coexisteret tamen semper eternitati. Et sic exponende sunt auctoritates DAMASCENI et HVGONIS.

Et2 hanc rationem tangit BOETIVS3 ultimo De consolatione dicens sic: Nec recte, inquit, cum audiunt uisum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis nec habiturum esse deffectum, hoc modo conditori conditum mundum fieri coeternum putant. Aliud enim est per interminabilem uitam duci, quod mundo Plato tribuit, aliud interminabilis uite totam pariter complexam esse presentiam.


  1. Ad … equari eternitati creatoris] cf. Thom., S.th., I, 46, 2, ad 5; Super Sent., II, 1, 1, 5, ad 7 (40); De pot., 3, 14, ad 1 (81a) • God. de Font., Quodl., II, 3 (77) ↩︎

  2. Et … complexam esse presentiam] cf. Thom., De aetern. mundi (89,265‑273) ↩︎

  3. Boethius] Boeth., Cons. Phil., V, 6 (94,101,28‑33) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.2.35

Ad septimum quod ultimo adducitur de DAMASCENO et HVGO dicendum est quod, licet creatura ab eterno fuisset, tamen non esset dicendum eam equari Deo in eternitate, quod importat nomen coeterni quasi coeqatum eterni, quia eternitas creatoris est semper simul tota uniformiter se habens nec potest aliquam uariationem suscipere, quelibet autem creatura mutabilis est aliqualiter, etiam si ab eterno esset. Propter quod eternitas creature non potest equari eternitati creatoris. Et hoc modo intelligendum est creaturam non posse esse coeternam creatori, non quin creatura ab eterno esse potuerit, sed quia eternitas eius deficit a perfectione eternitatis diuine, nec duratio eius esset proprie eterna, quia non mensuraretur eternitate, sed euo, coexisteret tamen semper eternitati. Et sic exponende sunt auctoritates DAMASCENI et HVGO. Hanc responsionem tangit BOETIVS ultimo De consolatione dicens sic: Non recte, inquit, cum audiunt uisum Platoni mundum hunc nec habuisse initium temporis, nec habiturum esse defectum, hoc modo conditori mundum fieri coeternum putant. Aliud enim est per interminabilem uitam duci quod mundo Plato tribuit. Aliud interminabilis uite totam pariter complexam esse presentiam.