Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.52

Ad nonum dicendum quod, licet essentia diuina et eius duratio sint idem, tamen esse simul natura cum Deo et esse simul cum eo duratione differunt realiter propter respectum connotatum in hoc quod dico simul. Aliqua enim esse simul duratione est unum [durationis est unum] esse dum aliud est, quod quidem potest conuenire creature respectu Dei, ut ostensum est; esse autem simul natura est unum non preintelligi alteri nec supponi ab altero, set esse simul naturali intelligentia absque dependentia uel presuppositione unius ab altero, quod non potest competere creature respectu Dei; ideo etc.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.2.34

Ad sextum negatur consequetia. Et ratio est, quia, licet essentia diuina et eius duratio sint idem, tamen esse simul natura cum Deo et esse simul cum eo duratione differunt realiter propter respectum connotatum in hoc quod dico simul. Aliqua enim simul esse [duratione est unum] esse dum aliud est quod quidem potest conuenire creature respectu Dei, ut ostensum est; esse autem simul natura est unum non preintelligi alteri nec supponi ab altero, sed esse simul naturali intelligentia absque dependentia uel presuppositione unius ab altero, quod non potest competere creature respectu Dei; ergo etc.