Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.2.28

Sed contra arguitur sic: Creatura habet causam priorem se, saltem ordine nature; in illo ergo priori creatura non fuit ens; ergo non ens uel nihil; et sic inter creaturam et nihil est saltem ordo nature. Et dicendum ad hoc quod ponendo ordinem prioris et posterioris secundum naturam inter creaturam et nihil non propter hoc sequitur quin creatura possit esse eterna, nisi poneretur inter ipsa ordo durationis, sicut prius dictum fuit. Et nihilominus nec ordo nature est inter ipsa, quanuis sit inter creaturam et suam causam. Et quum dicitur quod in illo priori cause creatura non fuit ens, non est uerum, quia prius et posterius secundum naturam non attenduntur secundum entitatem et non entitatem, ut uerum sit dicere quod unum sit alio non existente, quia nunquam est uerum dicere quod sol sit lumine non existente, et tamen sol est prior secundum naturam, quam suum lumen, sed attenduntur secundum entitatem dependentem et independentem, quia illud est prius secundum naturam, cuius entitas est independens, et illud posterius, cuius entitas est dependens; et tamen iste due entitates sunt semper simul. Sed prioritas cause non competit effectui, sicut nec independentia. Non est ergo uerum quod in illo priori cause sue creatura non sit ens, immo est ens, sed quia est dependens; ideo non attribuitur ei illa prioritas.