Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.1.8

Relinquitur 1 ergo tertium, scilicet quod creatio dicitur esse de nichilo solum negatiue, quia non est de aliquo nec in ratione subiecti nec in ratione termini . Vnde sicut non habet subiectum, sic nec terminum ex quo uel a quo: sic enim non est motus 2 neque mutatio, que sunt a quodam in quoddam.


  1. relinquitur … in ratione termini] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1,1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb-va: «Cum enim dicitur creatura esse ex nichilo, li ‘ex’ uel potest teneri materialiter uel in habitudine termini a quo. Item, materialiter dupliciter, quia uel affirmatiue, ut sit sensus quod creatura est ex nichilo, idest non ex aliquo, ita quod li ‘non aliquid’ et li ‘nichil’ sit materia creature, et hoc falsum est: nichil enim nullius potest esse materia; uel negatiue sic, scilicet creatura est ex nichilo, idest non est ex aliquo sicut ex materia uel subiecto, et sic uerum est quod creatura est ex nichilo». — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, ff. 68vb: «Cum enim dicitur creaturam esse ex nichilo, li ‘ex’ uel potest teneri materialiter uel in habitudine termini a quo. Item materialiter dupliciter, quia uel affirmatiue, ut sit sensus [sensus om. sed add. s.v.] quod creatura est ex nichilo, idest ex non aliquo, ita quod li ‘non aliquid’ vel li ‘nichil’ sit materia creature, et hoc falsum est: nichil enim nullius potest esse materia; uel negatiue sic [sic om. sed add. s.v.] quod creatura est ex nichilo, idest non ex aliquo ut ex materia vel subiecto, et sic uerum est quod creatura est ex nichilo». ↩︎

  2. motus … quodam in quoddam] Arist., Phys., V, 1, 224b35-225a1: transl. Guillelmi ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.1.9

Relinquitur igitur tertium, scilicet quod creatio dicitur esse de nihilo solum negatiue, quia non est de aliquo nec in ratione subiecti nec in ratione termini. Vnde sicut non habet subiectum, sic neque terminum ex quo uel a quo sit: non enim est motus uel mutatio que sunt, a quodam in quoddam.