Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.1.7

Et ideo oportet quod uirtus agentis utrumque attingat; utrumque autem potest attingi, quando uterque est positiuus; set quando alter est positiuus et alter negatiuus, cum illud quod nichil est attingi non possit secundum se, oportet quod attingatur ratione alicuius subiecti substracti, quemadmodum fit in illuminatione aeris, cum de non illuminato fit illuminatus, et ubicumque alter terminorum est priuatio, alter uero forma; numquam enim attingi potest terminus negatiuus, nisi ratione substracti subiecti. Cum igitur in creatione non supponatur subiectum commune, impossibile est quod proprie loquendo demus ei duos terminos, scilicet ens et nichil.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.1.8

Item oportet quod uirtus agentis in omni actione attingat utrunque terminum: unus enim abiicitur et alter acquiritur et utrunque fit uirtute agentis. Et ideo oportet quod uirtus agentis utrunque attingat; uterque autem potest attingi, quando uterque est positiuus; sed quando alter est positiuus et alter est negatiuus, cum illud quod nihil est attingi non possit secundum se, oportet quod attingatur ratione alicuius substrati, quemadmodum sit in illuminatione aeris, cum de non illuminato fit illuminatus, et ubicunque alter terminorum est privatio, alter uero forma; nunquam enim attingi potest terminus negatus, nisi ratione substracti subiecti a quo expellitur priuatio per introductionem habitus. Cum igitur in creatione non supponatur subiectum commune, impossibile est quod proprie loquendo demus ei duos terminos, scilicet ens et nihil.