Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.1.6

Et licet hunc sensum doctores 1 quandoque recipiant tamquam uerum ymaginantes quoquo modo, licet improprie, ens et nichil esse terminos creationis, tamen proprie loquendo istud non est uerum, pro eo quod non est possibile ponere terminos in actione in qua non est subiectum commune utrique termino, nisi uterque sit positiuus (quod dico propter transsubstantiationem panis in corpus Christi). Cuius ratio est, quia necesse est quod uirtus agentis in omni actione attingat utrumque terminum: unus enim abiicitur et alius acquiritur, et utrumque fit uirtute agentis.


  1. doctores] cf. e.g. Thom., Super Sent., II, 1, 1, 2, sol. (17‑18) • • • Duns Scot., Lect., II, 1, 2 (20,10-15) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.1.7

Quem sensum licet quandoque doctores accipiant tanquam uerum imaginantes quoquo modo, licet improprie, loquendo ens et nihil esse terminos creationis, tamen proprie loquendo istud non est uerum, propterea quod non est possibile terminos in actione in qua non est subiectum commune utrique termino, nisi uterque terminus sit positiuus (quod dico propter transubstantiationem panis in corpore Christi). Cuius ratio est, quia necesse est in omni actione habente terminos, quod termini sint incompossibiles et quod unus necessario precedat alium (uidelicet terminus a quo terminum ad quem); sed negatio uel priuatio non potest secundum se precedere habitum natura uel duratione, cum secundum se et in se non sit aliqua natura, nec durationem habeat; ergo si aliquo modo precedit, hoc est ratione alicuius nature sibi subiecte; igitur in actione non habente commune subiectum, sicut est creatio, ens et nihil non possunt esse termini, cum terminorum alter sit pura negatio.