Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.1.5

Responsio. Intelligendum est quod per creationem, secundum quod nomen creationis communiter accipitur et importatur, accipitur actio per quam aliquid producitur ex nichilo. Hoc 1 autem potest intelligi tripliciter. Vno modo materialiter, scilicet quod nichil sit materia rei producte, quod esse non potest, quia quod nichil 2 est nullius potest esse materia. Inest enim materia rei facte tamquam pars eius. Est 3 enim materia ex qua aliquid fit cum insit, ut dicitur I Phisicorum. Alio modo ordinabiliter, ut sit sensus creaturam fieri ex nichilo, idest post nichil, ita ut maneat ordo affirmatiuus ad nichil tamquam ad terminum a quo.


  1. Hoc … terminum a quo] cf. Thom., S.th., I, 45, 1, ad 3; Super Sent., II, 1, 1, 2, sol. (18); cf. etiam Super Sent., I, 5, 2, 2, sol. (157) • • • Aeg. Rom., Report., II, 4 (199,20‑25) ↩︎

  2. nichil … potest esse materia] Iac. Met., Super. Sent., II, 1, 1 — Citta del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40va: «Item materialiter dupliciter, quia uel affirmatiue, ut sit sensus quod creatura est ex nichilo, idest non ex aliquo, ita quod li non aliquid et li nichil sit materia creature, et hoc falsum est: nichil enim nullius potest esse materia; uel negatiue sic, scilicet creatura est ex nichilo, idest non est ex aliquo sicut ex materia uel subiecto, et sic uerum est quod creatura est ex nichilo». — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 68rb: «Item materialiter dupliciter, quia uel affirmatiue, ut sit sensus [sensus om. sed add. s.v.] quod creatura est ex nichilo, idest ex non aliquo, ita quod li non aliquid uel li nichil sit materia creature, et hoc falsum est: nichil enim nullius potest esse materia»; uel negatiue sic [sic om. sed add. s.v.] quod creatura est ex nichilo, idest non ex aliquo ut ex materia uel subiecto, et sic uerum est quod creatura est ex nichilo». Cf. etiam Thom., S.th., I, 45, 1, arg. 1 ↩︎

  3. Est … dicitur I Phisicorum] Arist., Phys., I, 9, 192a30‑31: transl. uetus ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.1.6

Quantum ad primum intelligendum est quod per creationem, secundum quod nomen creationis communiter accipitur, importatur actio per quam aliquid producitur ex nihilo. Hoc autem potest intelligi tripliciter. Vno modo materialiter, scilicet quod nihil sit materia rei producte, quod esse non potest, quia quod nihil est, nullius potest esse materia. Inest enim materia rei facte tanquam pars eius. Est enim materia ex qua aliquid fit cum insit ut dicitur II Physicorum. Alio modo ordinabiliter, ut sit sensus creaturas fieri ex nihilo, id est post nihil, ita ut maneat ordo affirmatiuus a nihilo tanquam a termino a quo.