Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.1.11

Secundo sic: nulla productio supponit subiectum, nisi quatenus terminus productionis non potest esse sine subiecto; fieri enim ordinatur ad esse; sed Deus potest facere quod accidens sit sine subiecto, ut in sacramento altaris; ergo potest facere quod accidens fiat sine subiecto; sed tunc esset uera creatio, ergo etc. Et ratio hec partim innititur fidei et sic patet primum.