Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.1.10

Hoc uiso dicendum est quod creatio est possibilis, hoc est, productio alicuius de nihilo modo quo expositum est. Quod probatur dupliciter. Primo modo sic: materia est aliquid productum; sed hoc non potest esse, nisi per creationem; igitur etc. Minor patet, quia materia est ultimum subiectum propter quod ad eius productionem non potest aliquid prius subiici. Probo maiorem: omne, quod sibi derelictum esset non ens, habet causam deducentem ipsum de non esse ad esse, alioquin nunquam esset ens, sed semper non ens; sed materia prima si sibi derelinqueretur, esset non ens; ergo habet causam deducentem ipsam de non esse ad esse. Talis autem est sola causa agens, etc. Maior iam patet, minor satis est clara, quia materia prima non potest esse sine forma; igitur etc. Si dicatur quod intro uirtute diuina habetur propositum, quia si non potest esse sine forma, nisi Deo hoc faciente; ergo sibi derelicta non esset ens.