Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.9.3.6

Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de hoc nomine ‘Deus’ et de hoc nomine ‘eternus’, quia illud est substantiuum et illud adiectiuum, quamuis hoc quod est ‘eternus’ sumatur aliquotiens substantiue et tunc non predicatur pluraliter; unde ATHANASIVS sic accepit cum dixit: Et 1 tamen non tres eterni, set unus eternus; adiectiue autem accepit cum dixit quod tres 2 Persone coeterne sibi sunt et coequales.


  1. Et … set unus eternus] Symb. “Quicumque”, n.11 (41) ↩︎

  2. tres … sunt et coequales] Symb. “Quicumque”, n.26 (42) ↩︎

C.I.9.3.6

Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de hoc nomine ‘Deus’ et de hoc nomine ‘eternus’, quia illud est substantiuum et illud adiectiuum, quamuis hoc quod est ‘eternus’ sumatur aliquoties substantiue et tunc non predicatur pluraliter; unde ATHANASIVS sic accepit cum dixit et tamen non tres eterni, set etc., adiectiue autem accepit cum dixit quod tres Persone coeterne sibi sunt et coeue.