Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.8.1.9

Si autem questio querat de ‘proprio’ prout diuiditur contra ‘commune’, sic dicendum est quod ‘esse’ uel ‘qui est’ non est proprium nomen Dei, est tamen aliquo modo appropriatum. Primum patet, quia illud est proprium quod soli conuenit, sicut per oppositum illud 1 est commune quod pluribus conuenit; set esse non solum conuenit Deo, set etiam creaturis; ergo non est proprium Deo. Secundum patet, scilicet quod est appropriatum, idest de communi tractum ad proprium propter aliquam specialem rationem. Dicitur enim aliquid appropriate tale quod est maxime tale. Et hoc modo esse appropriate conuenit Deo. Quod patet sic: illud cui primo competit esse, et nullo modo potest ei competere non esse, dicitur maxime esse et per consequens appropriate esse; set Deo primo competit esse, nullo etiam modo potest ei competere non esse, quia ipse solus est necesse esse; ergo Deo competit maxime esse et sic appropriate esse. Maior patet, quia illud conuenit alicui maxime quod conuenit ei primo et sine aspectu ad oppositum; minor similiter declarata est; sequitur ergo conclusio: sic igitur esse conuenit Deo non proprie, set appropriate. Hec autem appropriatio non est respectu aliorum nominum que simili modo possunt Deo appropriari, sicut est ‘esse sapientem’, ‘bonum’ et huiusmodi, set est respectu creaturarum, quia nulli creature potest sic appropriari esse.


  1. illud … est proprium Deo] cf. Thom., Super Sent., I, 8, 1, 1, ad 1 (195); Petr. de Tarant., Super Sent., I, 8, 1, 1, resp. (71b) ↩︎

C.I.8'.1.8

Si autem questio querat de ‘proprio’ ut diuiditur contra ‘commune’, sic dicendum est quod ‘esse’ uel ‘qui est’ non est proprium nomen Dei est tamen aliquo modo appropriatum. Primum patet, quia illud est proprium quod soli conuenit, sic per oppositum illud est commune quod pluribus conuenit; set esse non solum conuenit Deo, set etiam creaturis; ergo non est Deo proprium. Secundum patet, scilicet quod est appropriatum, idest de communi tractum ad proprium propter aliquam specialem rationem. Dicitur enim aliquid appropriate tale, quia maxime est tale. Et hoc modo esse appropriate competit Deo. Quod patet sic: illud cui competit primo esse et nullo modo potest ei competere non esse, dicitur maxime esse et per consequens appropriate esse; set Deo primo competit esse, et nullo modo potest ei competere non esse, quia ipse solus est necesse esse; ergo Deo competit maxime esse et sic appropriate esse. Maior patet, quia illud conuenit alicui maxime quod conuenit ei primo et sine respectu ad oppositum; minor similiter declarata est; sequitur ergo conclusio sic: ergo esse conuenit Deo non proprie, set appropriate. Hec autem appropriatio non est respectu aliorum nominum que simili modo possunt Deo appropriari, sicut ‘esse sapientem’, ‘bonum’, et huiusmodi, set est respectu creaturarum, quia nulli creature potest sic appropriari esse.