Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.8.1.5

In contrarium est quod dicitur 1 Exod. 2 3: Qui est misit me ad uos etc. Et arguitur per rationem sic: cui soli competit nomen essentie illi proprium est esse, quia ‘essentia’ 3 ab ‘esse’ dicitur uel econuerso; set soli Deo proprie competit nomen essentie, ut patet per HIERONYMVM Ad Marcellam, ubi sic dicit: Deus 4 solus 5, qui exordium non habet, uere ‘essentie’ nomen tenuit, quia in eius comparatione, qui uere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt que mutabilia sunt; ergo soli Deo proprie competit esse.


  1. dicitur ... proprie competit esse] cf. Lomb., Sent., I, 8, 1, nn.2-3 (95,9-17) ↩︎

  2. Qui ... me ad uos] Exod., 3,14 ↩︎

  3. essentia ab esse dicitur] cf. Aug., De Trin., V, 2, 3 (208,11-12); VII, 4, 9 (260,146-147) ↩︎

  4. Deus ... essentie nomen tenuit] Hier., Epist., 15,4 (65,15-17); ex Lomb., Sent., I, 8, 1, n.3 (95,15) ↩︎

  5. Deus ... que mutabilia sunt] Lomb., Sent., I, 8, 1, n.3 (95,15-17) ↩︎

C.I.8'.1.4

In contrarium est quod dicitur Exod. 3: Qui est misit me ad uos, etc. Et arguitur per rationem sic: cui soli competit nomen essentie illi proprium est esse, quia ‘essentia’ ab ‘esse’ dicitur uel econuerso; set soli Deo competit nomen essentie, ut patet per HIERONIMVM Ad Marcellam, ubi dicit: Deus solus, qui exordium non habet, uere ‘essentie’ nomen tenuit, quia in eius comparatione qui uere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt que commutabilia sunt; ergo soli Deo proprie competit esse.