Display to small
Rotate your device or try a larger display
Si uero dicatur quod sint alterius rationis, preter hoc, quod ALIQVIBVS 1 uidetur inconueniens ponere materias diuersarum rationum, si utraque sit pura potentia ad esse, pro eo quod in pura potentia non est gradus, res autem diuersarum rationum necessario sunt in diuersis gradibus, adhuc est speciale inconueniens, quia ille materie non sunt diuersarum rationum, que perficiuntur per eundem actum, cum ratio 2 potentie sumatur ex actu; set iste perficiuntur eodem actu, scilicet forma que est altera pars anime; ergo non sunt diuersarum rationum. Et sic patet primum, scilicet quod anima non est composita ex materia et forma.
Si uero dicatur quod sint alterius rationis, propter hoc quod aliquibus uidetur inconueniens ponere materias diuersarum rationum, si utraque sit pura potentia ad esse, pro eo quod in pura potentia non est gradus, res autem diuersarum in rationum necessario sunt in diuersis gradibus, adhuc est speciale inconueniens, quia ille materie non sunt diuersarum rationum que perficiuntur per eundem actum cum ratio potentie sumatur ex actu; set iste perficiuntur eodem actu, scilicet forma que est altera pars anime; ergo non sunt diuersarum rationum. Et sic patet primum, scilicet quod anima non est composita ex materia et forma.