Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.35.2.18

Quantum ad secundum, scilicet de cognitione singularium a Deo, dicunt1 QVIDAM2 quod Deus cognoscit singularia quia est suum esse. Cuius rationem assignant QVI hunc modum tenent dicentes quod agere3 supponit esse, et ideo modus agendi ex esse habet determinari; quod si istud habeat calumpniam in actionibus transeuntibus in materiam exteriorem, eo quod tales actiones non sunt perfectiones agentis, set acti, propter quod modus talium actionum non solum habet determinari ex natura agentis, set etiam ex natura acti, tamen istud non uidetur habere calumpniam in actionibus intra manentibus, qualis est actio intelligendi, quin totaliter sequatur modum et condicionem intelligentis; igitur ubi intelligens non intelligit, nisi prius determinetur per esse actuale, quod est in omnibus creatis, in quibus esse et essentia differunt, ibi res non intelligitur a tali intellectu, nisi prius determinata per esse actuale; set determinatio rerum per esse actuale est ex progressu rerum; ergo intellectus creatus, in quo differt esse ab essentia, non intelligit res creatas, nisi prout determinantur per esse actuale, quod est ex progressu rerum; et ita cognitioni talis intellectus semper aliquid accrescit.


  1. dicunt … est suum esse] Heru. Nat., Super Sent., I, 33, 1, 3, resp. (138bA) ↩︎

  2. quidam] cf. Aeg. Rom., Ord., I, 36, princ. 1, 1, resp. (185vbN-Q) ↩︎

  3. agere … semper aliquid accrescit] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 36, 1, resp. (21va) ↩︎

C.I.35.3.8

Alius est modus tenendi eandem conclusionem et est talis quod Deus cognoscit singularia, quia Deus est suum esse; cuius rationem assignant qui hunc modum tenent, dicentes quod agere supponit esse et ideo modus agendi ex esse habet determinari; quod si illud habeat calumniam in actionibus transeuntibus in materiam exteriorem, eo quod tales actiones non sunt perfectiones agentis set acti, propter quod modus talium actionum non solum habet determinari ex natura agentis, set etiam ex natura acti, tamen illud non uidetur habere calumniam in actionibus intra manentibus, qualis est actio intelligendi, quin totaliter sequatur modum et conditionem intelligentis; ergo ubi intelligens non intelligit, nisi prius determinetur per esse actuale, quod est in omnibus creatis, in quibus esse et essentia differunt, ibi res non intelligitur a tali intellectu, nisi prius terminata per esse actuale; set determinatio rerum per esse actuale est ex progressu rerum; ergo intellectus creatus, in quo differt esse ab essentia, non intelligit res creatas, nisi prout determinantur per esse actuale, quod est ex progressu rerum; et ita cognitioni talis intellectus semper aliquid accrescit.