Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.35.2.9

Item Deus1 cognoscit esse rerum, quia causa est eius, ut dicit2; set Deus non causat esse in uniuersali, in quo res conueniunt, set causat esse in singulari, in quo res differunt et specifice et numeraliter; ergo Deus non solum cognoscit res in uniuersali quantum ad rationem entitatis, set etiam in particulari quantum ad rationem sue distinctionis.


  1. Deus … rationem sue distinctionis] cf. Thom., Super Sent., I, 35, 1, 3, sol. (817); 36, 1, 1, sol. (830) ↩︎

  2. ut dicit] cf. supra, uu. 20-24 ↩︎

C.I.35.2.9

Item Deus cognoscit esse rerum, quia causa est eius, ut dicit; set Deus non causat esse in uniuersali, in quo res conueniunt, set causat esse in singulari, in quo res differunt et specifice et numeraliter; ergo Deus non solum cognoscit res in uniuersali quantum ad rationem entitatis, set in particulari quantum ad rationem sue distinctionis.