Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item perfectius cognoscit Deus alia a se per cognitionem sui ipsius quam anima nostra cognoscat se ex hoc quod cognoscit alia; set anima ex hoc quod cognoscit alia consurgit in cognitionem sui non solum quantum ad condicionem uniuersalem, scilicet quod sit ens, set etiam quantum ad condiciones speciales, scilicet quod sit tale ens; ergo Deus ex cognitione sui consurgit in cognitionem aliorum, non solum quantum ad condicionem uniuersalem entitatis, set etiam quantum ad condiciones speciales singulorum entium. Minor de se patet, set maior declaratur, quia, ut1 dictum fuit in precedente questione, ex perfectione diuina est quod cognoscat primo se et per se alia, et ex imperfectione anime est quod non cognoscat se nisi per alia a se; plus ergo potest Deus in cognitionem aliorum ex cognitione sui quam possit anima in cognitionem sui ex cognitione aliorum.
Est etiam hoc dictum AVERROIS contra ueritatem fidei catholice, cui non potest subesse falsum: si2 enim Deus non cognoscit alia a se nisi in uniuersali, scilicet inquantum sunt entia, tunc nescit culpas malorum nec merita bonorum; non poterit ergo punire malos pro culpis neque bonos premiare pro meritis, quod est erroneum.
Item perfectius cognoscit Deus alia a se per cognitionem suiipsius quam anima nostra cognoscat se ex hoc quod cognoscit alia; set anima ex hoc quod cognoscit alia, consurgit in cognitionem sui, non solum quantum ad cognitionem uniuersalem, scilicet quod sit ens, set etiam quantum ad conditiones speciales, scilicet quod sit tale ens; ergo Deus ex cognitione sui consurgit in cognitionem aliorum, non solum quantum ad conditionem uniuersalem entitatis, set etiam quantum ad conditiones speciales singulorum entium. Minor de se patet. Set maior declaratur, quia, ut dictum fuit in precedente questione, ex perfectione diuina est quod cognoscat primo se et per se alia, et ex imperfectione anime est quod non cognoscat se nisi per alia a se; plus ergo potest Deus in cognitionem aliorum ex cognitione sui quam possit anima in cognitione sui ex origine aliorum. Est etiam hoc dictum AVERROYS contra ueritatem fidei catholice, cui non potest subesse falsum; si enim Deus non cognoscit alia a se nisi in uniuersali, scilicet inquantum sunt entia, tunc nescit culpas malorum nec merita bonorum, non poterit ergo punire malos pro culpis neque bonos premiare pro meritis, quod est erroneum.