Display to small
Rotate your device or try a larger display
Hoc est dictum eius, quod non est opinio, cum nullam probabilitatem habeat, set manifestus error. Quod patet primo de positione in se, secundo de ratione positionis. Positioni in se contradicit IPSEMET I Celi et mundi super finem illius capituli: Quoniam1 autem non est circulationi contraria alia latio etc. Ibi enim dicit sic: Ego2 autem longo tempore feci moram in quo non intellexi explanationem istius loci, set Deus induxit me in ueritatem. Verba sua sunt, ex quibus potest sic argui: aut Deus induxit eum in illam ueritatem sciens uel a casu. Non a casu, quia casus et fortuna sunt cause per accidens, ut dictum fuit supra3, que non sunt attribuende prime cause, quia quod est per accidens non potest esse primum, cum reducatur ad illud quod est per se; restat ergo quod inductus fuerit a Deo sciente; set ueritas illa fuit quoddam particulare et ipse quedam persona singularis; ergo Deus nouit non solum naturam entis in uniuersali, set etiam quasdam res in particulari et eadem ratione omnes alias.
Hoc est dictum eius, quod non est opinio, cum nullam probabilitatem habeat, set manifestus error. Quod patet primo de positione in se, secundo de ratione positionis. Positioni in se contradicit IPSEMET I Celi et mundi super finem illius capituli: Quoniam autem non est circulationi contraria alia latio, etc.; ibi enim dicit sic: Ego autem longo tempore feci moram in quo non intellexi explanationem istius loci, set Deus induxit me in ueritatem. Verba sua sunt ex quibus potest sic argui: aut Deus induxit eum in illam ueritatem sciens uel a casu; non a casu, quia casus et fortuna sunt cause per accidens, ut dictum fuit supra, que non sunt attribuende prime cause, quia quod est per accidens non potest esse primum, cum reducatur ad quod est per se; restat ergo quod inductus fuerit a Deo sciente; set ueritas illa fuit quoddam particulare et ipse quedam persona singularis; ergo Deus nouit non solum naturam entis in uniuersali, set etiam quasdam res in particulari et eadem ratione omnes alias.