Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.35.2.26

Ad secundum, cum1 dicitur quod Deus non cognoscit creaturas nisi secundum quod existunt in ipso, dicendum quod ly ‘secundum’ potest notare rem intellectam uel rationem intelligendi. Si rem intellectam, sic est sensus quod Deus non intelligit de rebus nisi illud quod de ipsis est in Deo formaliter, et tunc propositio est falsa, quia creatura2 in Deo est creatrix essentia secundum ANSELMVM, et ita Deus non intelligeret nisi se. Alio modo potest notare rationem intelligendi, et sic est sensus quod Deus non intelligit res creatas, nisi quia preexistunt in eo sicut in causa representante, et sic est uera, et tunc non sequitur quod non intelligat alia a se, set quod non intelligit per aliud a se. Quod uerum est et est simile in intellectu nostro secundum ponentes species, quia intellectus noster non intelligit lapidem nisi secundum illud quod de lapide est in intellectu. Si ly ‘secundum’ dicat rationem intelligendi, uerum est, quia ratio per quam lapis intelligitur est sola species; si uero dicat rem intellectam, falsa est, quia non sola species que est in anima intelligitur, set intelligitur lapis, qui est extra per speciem suam que est in anima.


  1. cum … intelligeret nisi se] cf. Heru. Nat., Super Sent., I, 33, 1, 3, ad 2 (139aC-bA) ↩︎

  2. creatura … est creatrix essentia] Ans., Monol., 36 (55,4-6); • • • ap. Aeg. Rom., Ord., I, 35, princ. 1, 4, arg. 5 (182raA) ↩︎

C.I.35.2.21

Ad secundum, cum dicitur quod Deus non cognoscit creaturas nisi secundum quod existunt in ipso, dicendum quod ly ‘secundum’ potest notare rem intellectam uel rationem intelligendi. Si rem intellectam, sic est sensus quod Deus non intelligit de rebus nisi illud quod de ipsis est in Deo formaliter, et tunc propositio est falsa, quia creatura in Deo est creatrix essentia secundum ANSELMVM et ita Deus non intelligeret nisi se; alio modo potest notare rationem intelligendi, et sic est sensus quod Deus non intelligit res creatas, nisi quia preexistunt in eo sicut in causa representante, et sic est uera, et tunc non sequitur quod non intelligat alia a se, set quod non intelligit per aliud a se; quod uerum est et est simile in intellectu nostro secundum ponentes species, quia intellectus noster non intelligit lapidem nisi secundum illud quod de lapide est in intellectu. Si ly <‘secundum’> dicat secundum rationem intelligendi, uerum est, quia ratio per quam lapis intelligitur est sola species; si uero dicat rem intellectam, falsa est, quia non sola species que est anima intelligatur, set intelligitur lapis qui est extra per speciem suam que est in anima.