Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad primum argumentum dicendum quod causa uniuersalis potest accipi tripliciter. Vno modo uniuersalitate predicationis, sicut dicimus quod artifex est causa uniuersalis artificiati et particularis, ut statuifica est causa statue, et singularis, ut hic statuifica est causa huius statue, et hoc modo per causam uniuersalem non cognoscitur effectus particularis uel specificus nec per causam particularem uel specificam cognoscitur effectus singularis. Alio modo dicitur causa uniuersalis, non per predicationem, set quia se extendit ad plures effectus, tamen secundum aliquid eis commune et non secundum illud quod est eis proprium, nisi determinetur per aliud, et sic sol est causa omnium generabilium, nec adhuc per talem causam potest res sufficienter cognosci et distincte; et neutro istorum modorum Deus est causa uniuersalis. Tertio dicitur causa uniuersalis, quia eius causalitas se extendit ad plura secundum propriam uniuscuiusque rationem, absque hoc quod per aliud determinetur; et sic Deus est causa uniuersalis omnium, quia omnia producit uel producere potest per se et immediate, absque hoc quod per aliud determinetur, et per talem causam sic uniuersalem possunt effectus distincte cognosci: est enim causa uniuersalis, quia est causa omnium, set propria uniuscuiusque, quia unumquodque producit uel producere potest per se ipsam.
Ad primum argumentum dicendum quod causa uniuersalis potest accipi tripliciter: uno modo uniuersalitate predicationis, sicut dicimus quod artifex est causa uniuersalis artificiati et particularis, ut statuifica est causa statue, et singularis, ut hic statuifica est causa huius statue, et hoc modo per causam uniuersalem non cognoscitur effectus particularis uel specificus nec per causam particularem uel specificam cognoscitur effectus singularis; alio modo dicitur causa uniuersalis non per predicationem, set quia se extendit ad plures effectus, tamen secundum quid eis commune et non secundum id quod est eis proprium, nisi determinetur per aliud, et sic sol est causa omnium generabilium, nec adhuc per talem causam potest res sufficienter cognosci et distincte; et neutro istorum modorum Deus est causa uniuersalis; tertio modo dicitur causa uniuersalis, quia eius causalitas se extendit ad plura secundum propriam uniuscuiusque rationem absque hoc quod per aliud determinetur, et sic Deus est causa uniuersalis omnium, quia omnia producit uel producere potest per se et immediate absque hoc quod per aliud determinetur, et per talem causam sic uniuersalem possunt effectus distincte cognosci; est enim causa uniuersalis, quia est causa omnium, set propria uniuscuiusque, quia unumquodque producit uel producere potest per seipsam.