Display to small
Rotate your device or try a larger display
Et si QVIS1 dicat quod causalitas diuina non se extendit ad omnia immediate, set tantum ad unum, scilicet ad primum causatum, et mediante illo se extendit ad alia quodam ordine, idem sequitur, quia cognita causa proxima et immediata et sufficiente cognoscitur effectus propria et distincta cognitione; set Deus se ipsum cognoscit, ut probatum fuit2; ergo cognoscit distincte illud quod immediate causatum est ab ipso, rursus per illud tamquam per causam cognitam cognoscit tertium causatum et per tertium tamquam per causam quartum, et sic usque ad ultimum effectum; ergo siue Deus producat res omnes immediate siue mediate, semper sequitur quod habeat de eis distinctam cognitionem modo quo fuit expositum; et causa est quia res create distincte representantur intellectui diuino, quia essentia diuina est omnium causa.
Et si QVIS dicat quod causalitas diuina non se extendat ad omnia immediate, set tantum ad unum, scilicet ad primum tantum, et mediante illo se extendit ad omnia alia quodam ordine, quamuis hoc sit falsum, tamen idem sequitur, quia cognita causa proxima et immediata et sufficiente cognoscitur effectus propria et distincta cognitione; set Deus seipsum cognoscit, ut probatum fuit; ergo cognoscit distincte illud quod immediate est causatum ab ipso, rursus per illud tanquam per causam cognitam cognoscit tertium causatum et per tertium tanquam causam cognoscit quartum, et sic usque ad ultimum effectum; ergo siue Deus producat res omnes immediate siue mediate, semper sequitur quod habeat de eis distinctam cognitionem modo quo expositum fuit; et causa est quia res create distincte representantur intellectui diuino, non per hoc quod essentia diuina habeat eas in se, sicut senarius habet numeros iure se contentos, quemadmodum speculum habet ymagines, quia nichil horum est in diuina essentia respectu rerum creatarum, nec sicut exemplar representat exemplata, ut magis patebit cum agetur de ideis, set quia essentia diuina est omnium causa. De cognitione autem distinctorum secundum numerum dicetur in sequenti questione.