Display to small
Rotate your device or try a larger display
Et ad hoc dicendum quod essentia diuina est representatiua rerum distinctarum, non inquantum intelligitur sub una ratione, neque prout intelligitur sub pluribus rationibus: unitas enim uel pluralitas rationum cointellecta circa diuinam essentiam nichil omnino facit ad hoc quod essentia diuina aliquid representet. Quod patet, quia illud quod est representatiuum alicuius rei uel aliquarum rerum ex se et non ad placitum neque ex institutione representat quidquid representat, non per rationem aliquam sibi per intellectum attributam; set essentia diuina est representatiua omnium que representat ex se et non ad placitum neque ex institutione; ergo ipsa representat quidquid representat non per aliquam rationem unam uel plures sibi per intellectum attributam; ergo unitas uel pluralitas rationum sub quibus diuina essentia intelligitur nichil omnino facit ad hoc quod ipsa aliquid uel aliqua representet. Maior patet, quia illa que representant aliquid ex se et naturaliter in hoc differunt ab illis que representant ad placitum et ex institutione, quia illa que representant ex institutione et ad placitum representant per aliquam rationem sibi ab intellectu attributam, ut uoces: hec uox enim ‘homo’ uel quecumque alia significatiua ad placitum representat naturam humanam, non ex se, set ex hoc quod per intellectum attributa est sibi ratio signi respectu talis rei; set illa que representant naturaliter, ut gemitus infirmorum significat dolorem, talia ex se et non per aliquam rationem sibi attributam representant quidquid representant. Et hec fuit maior. Minor similiter patet, quia essentia diuina ex se et naturaliter representat intellectui diuino quidquid representare potest, et non ad placitum neque ex institutione, alioquin posset non representare et per consequens intellectus diuinus ea non intelligere, quod est impossibile; ergo etc. Patet ergo quod essentia diuina representat quidquid representat, non per hoc quod intelligitur sub una ratione uel pluribus, set ex se.
Dicendum est ergo aliter quod essentia diuina est representatiua rerum distinctarum, non inquantum intelligitur sub una ratione, neque prout intelligitur pluribus rationibus; unitas enim uel pluralitas rationum intellecta circa diuinam essentiam nichil omnino facit ad hoc quod essentia diuina aliquid representaret. Quod patet, quia illud quod est representatiuum alicuius rei uel aliquarum rerum ex se et non ad placitum neque ex institutione representat quicquid representat, non per rationem aliquam sibi per intellectum attributam; set essentia diuina est representatiua omnium que representat ex se neque ad placitum neque ex institutione; ergo ipsa representat quicquid representat non per aliquam rationem unam uel plures sibi per intellectum attributam; ergo unitas uel pluralitas rationum sub quibus diuina essentia intelligitur nichil omnino facit ad hoc quod ipsa aliquid uel aliqua representet. Maior patet, quia illa que representant aliquid ex se et naturaliter in hoc differunt ab illis que representant ad placitum et ex institutione, quia illa que representant res ex institutione et ad placitum representant per aliquam rationem sibi ab intellectu attributam ut uoces; hec uox enim ‘homo’ uel quecunque alia significatiua ad placitum representat naturam humanam non ex se, set ex hoc quod per intellectum attributa est sibi ratio signi respectu talis rei; set illa que representant naturaliter, ut gemitus infirmorum significat dolorem, talia ex se, et non per aliquam rationem sibi attributam representant quicquid representant. Et hec fuit maior. Minor similiter patet, quia essentia diuina ex se et naturaliter representat intellectui diuino quicquid representare potest, et non ad placitum neque ex institutione; alioquin posset non representare; et per consequens intellectus diuinus ea non intelligeret quod est impossibile; ergo etc. Item ratio secundum quam essentia diuina est representatiua rerum est respectiua, quia omnis representatio per intellectum cognitiuum est propter habitudinem unius ad alterum; set perfectiones diuine exclusa causalitate non habent aliquem respectum ad creaturas; ergo secundum eas essentia diuina non representat creaturas, set solum quia est causa potens omnia producere. Patet ergo quod essentia diuina representat quicquid representat, non per hoc quod intelligitur sub una ratione uel pluribus, set ex se.