Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.35.2.10

Item PHILOSOPHVS III Metaphisice et I De anima habet1 pro inconuenienti quod nos cognoscamus aliquid quod Deus non cognoscat in tantum quod dicit quod accideret insipientissimum esse Deum; et tamen sapientia eius non est eiusdem rationis cum sapientia nostra; ergo eodem modo diceretur ignorans, si nesciret ea que scimus, quamuis scientia sua et nostra non sint eiusdem rationis.


  1. habet … insipientissimum esse Deum] Arist., De an., I, 5, 410b4-5: transl. Guillelmi; Metaph., III, 4, 1000b3-5; • • • ap. Thom., De uer., 2, 4, sed contra 3 (56,110-115); 2, 5, resp. (62,209-217); • • • Ioh. Paris., Super Sent., I, 35, 3, sed contra (349,7-9); 36, 2, resp. (362,13-17) ↩︎

C.I.35.2.10

Item PHILOSOPHVS III Methaphisice et I De anima habet pro inconuenienti quod non cognoscamus aliquid quod Deus non cognoscat, quia ut dicit, accideret insipientissimum esse Deum; et tamen sapientia eius non est eiusdem rationis cum sapientia nostra; ergo eodem modo diceretur ignorans, si nesciret ea que scimus, quamuis scientia sua et nostra non sint eiusdem rationis.