Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.34.2.1

Secundo queritur utrum conuenienter dicatur quod sint tres Persone unius essentie. Et uidetur quod non, quia secundum1 ARISTOTELEM I Elenchorum eadem2 est ratio unius solius et simpliciter, ut unius hominis et hominis, et similiter uidetur quod eadem sit ratio essentie et unius essentie; set non bene dicitur quod sint tres Persone essentie; ergo nec quod sint tres Persone unius essentie.


  1. secundum … Persone unius essentie] Aeg. Rom., Ord., I, 34, princ. 1, 3, arg. 3 (177raB); • • • cf. etiam Thom., Super Sent., I, 34, 1, 2, arg. 4 (791); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 34, 1, arg. 3 (145ra); • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 34, 1, arg. 2 (T58ra) ↩︎

  2. eadem … hominis et hominis] Arist., Soph. el., 6, 169a8-10; • • • cf. etiam Auct. Ar., 37, 12 (332,5-6) ↩︎

C.I.34.3.1

Tertio queritur utrum conuenienter dicatur quod sint tres Persone unius essentie. Et uidetur quod non, quia secundum ARISTOTILEM I Elenchorum eadem est ratio unius solius et simpliciter, ut unius hominis et hominis, et similiter uidetur quod eadem sit ratio essentie et unius essentie; set non bene dicitur quod sint tres Persone essentie; ergo nec quod sint tres Persone unius essentie.