Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.34.1.8

Primus1 est quod suppositum differt realiter a natura, non per hoc quod nomen ‘suppositi’ significet preter naturam aliquod accidens nature, quia sic non esset ens per se unius generis, nec significat solam naturam, quia tunc non differret realiter a natura, set quia addit super naturam quendam modum quem contrahit natura ex hoc quod subest ipsi esse et reliquis accidentibus; qui modus, licet non sit alia res a natura, per ipsum tamen differt suppositum realiter a natura et natura cum modo, que ut sic est suppositum, a se ipsa sine illo modo, que ut sic absolute est natura.

Declarant2 autem hoc per simile, quia materia ex coniunctione sui cum quantitate contrahit quendam modum, scilicet quod sit extensa, per quem differt realiter a se ipsa non extensa (extensum enim et non extensum realiter differunt), et tamen materia extensa super materiam non addit aliquam rem nisi quantitatem, quia preter quantitatem est in essentia materie derelicta quedam extensio que, licet non sit in materia nisi ad presentiam quantitatis, tamen non est ipsa quantitas, set est quedam diuersificatio materie in essentia sua. Constat autem quod sub alia et alia parte quantitatis est alia et alia pars materie quoad essentiam materie; quod non esset, nisi preter essentiam quantitatis esset in materia quedam extensio secundum quam haberet partem et partem, ut sic secundum diuersas partes essentie posset subici diuersis partibus quantitatis. Cum igitur ille modus non sit quantitas et fortiori ratione non sit res alterius predicamenti, patet quod ille modus non addit super materiam aliquam rem, et tamen facit eam realiter differre a se ipsa absolute sumpta sine tali modo. Et similiter in omni natura relinquitur aliquis modus ex coniunctione eius ad sua accidentia, qui modus cum natura pertinet ad rationem suppositi et non ad rationem nature, ratione cuius differunt realiter suppositum et natura, licet ille modus non addat super naturam rem aliquam.

Conclusionem autem principalem, scilicet quod suppositum differat realiter a natura, probant multipliciter. Primo sic: natura3 humana in Christo est realiter natura et non suppositum; set si sibi dimitteretur, esset suppositum, et non per aliquam rem additam, set solum per realem modum; ergo suppositum et natura realiter differunt, non per rem aliquam, set per realem modum. Secundo sic: suppositi4 est agere et non nature, quod non esset, nisi realiter differrent; quare etc. Tertio sic: suppositum5 et natura se habent sicut habens et habitum; homo enim significatur ut habens humanitatem et humanitas ut quod habetur; set in solo Deo est idem quod habet et quod habetur, non autem in creaturis; ergo in creaturis non sunt idem suppositum et natura. Quedam alia possent adduci, set hec sufficiunt.


  1. Primus … absolute est natura] God. de Font., Quodl., VII, 5, resp. (302); • • • etiam ap. Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 34, 1, resp. (20va) ↩︎

  2. Declarant … naturam rem aliquam] God. de Font., Quodl., VII, 5, resp. (302-304); • • • etiam ap. Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 34, 1, resp. (20va); • • • Heru. Nat., Quodl., III, 6, resp. (75vb) ↩︎

  3. natura … per realem modum] cf. God. de Font., Quodl., VII, 5, resp. (301) ↩︎

  4. suppositi … differrent quare etc.] God. de Font., Quodl., VII, 5, resp. (301) ↩︎

  5. suppositum … suppositum et natura] cf. God. de Font., Quodl., VII, 5, resp. (301-302) ↩︎

C.I.34.1.8

Alius modus dicendi est quod suppositum et natura differunt realiter, non per hoc quod nomen ‘suppositi’ significet preter naturam aliquod accidens nature, quia tunc non esset ens per se unius generis, nec solam naturam, quia tunc non differret realiter a natura, set quia addit super ‘naturam’ quendam modum quem contrahit natura ex hoc quod subest ipsi esse et reliquis accidentibus; qui modus licet non sit alia res a natura per ipsum, tamen differt suppositum realiter a natura, et natura cum modo, que est suppositum, a seipsa sine modo illo, que ut sic absolute est natura.

Declarant autem hoc per simile, quia materia ex coniunctione sui cum quantitate contrahit quendam modum, scilicet quod sit extensa, per quem differt realiter a seipsa non extensa; extensum enim et non extensum realiter differunt, et tamen materia extensa non addit super materiam aliquam rem non quantitatem, quia preter quantitatem est in essentia materie derelicta quedam extensio, que licet non sit in materia nisi ad presentiam quantitatis, tamen non est ipsa quantitas, set est quedam diuersificatio materie in essentia sua; constat enim quod sub alia et alia parte quantitatis est alia et alia pars materie quo ad essentiam materie, quod non esset nisi preter essentiam quantitatis esset in materia quedam extensio secundum quam haberet partem et partem, ut sic secundum diuersas partes essentie posset subiici diuersis partibus quantitatis. Cum ergo ille modus non sit quantitas et fortiori ratione non sit res alterius predicamenti, patet quia ille modus non addit super materiam aliquam rem, et tamen facit eam differre a seipsa absolute sumpta et sine tali modo, et similiter in omni natura relinquitur aliquis modus ex coniunctione sui ad sua accidentia; qui modus cum natura pertinet ad rationem suppositi et non ad rationem nature, ratione cuius differunt realiter suppositum et natura, licet ille modus non addat super naturam rem aliquam. Rationes probantes hanc conclusionem adducte sunt arguendo ad questionem.