Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.34.1.7

Quantum ad secundum notandum quod suppositum12 et natura possunt accipi dupliciter. Vno modo accipiendo suppositum pro singulari, ut hic homo uel hec humanitas, et naturam pro communi quod pertinet ad speciem, ut homo uel humanitas, et sic querere an suppositum sit idem quod natura uel addat aliquid super eam est querere de principio indiuiduationis, et hoc modo non tractabitur nunc questio, quia locum habet II libro dist. 33. Alio modo possunt accipi suppositum et natura ut suppositum dicatur concretum etiam in uniuersali, ut homo, et natura dicatur abstractum, ut humanitas, et hoc modo tractabitur nunc. Circa quod sunt tres modi dicendi.


  1. suppositum … tractabitur nunc] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 34, 1, resp. (20va); • • • cf. etiam God. de Font., Quodl., VII, 5, resp. (300-301) ↩︎

  2. suppositum … abstractum ut humanitas] cf. Henr. de Gand., Quodl., IV, 4, sol. (11,18-12,36); Summa, 28, 5, sol. (168vB-C) ↩︎

  3. II libro dist. 3] cf. II, 3, 2, A5-A15 (120,24-128,233) ↩︎

C.I.34.1.5

Responsio. Notandum quod ‘suppositum’ et ‘natura’ possunt accipi dupliciter: uno modo ut ‘suppositum’ concretum dicatur, ut homo uel hic homo, et ‘natura’ dicatur abstractum, ut humanitas uel hec humanitas, et hoc modo querere quomodo se habeat suppositum ad naturam, est querere quomodo se habeat quidditas ad id cuius est siue ad habens quidditatem; alio modo possunt accipi sic ut ‘suppositum’ dicatur singulare, ut hic homo uel hec humanitas, et ‘natura’ dicatur quid commune uel uniuersale, ut homo uel humanitas, et sic querere quid addit ‘suppositum’ super ‘naturam’, est querere de principio indiuiduationis. Quantum ad primum articulum solum tractabitur nunc questio, quia quantum ad secundum tractabitur in II libro de materia. Quantum ergo ad primum sciendum est quod de comparatione suppositi ad naturam accipiendo ‘suppositum’ pro concreto, ut hominem, et ‘naturam’ pro abstracto, ut humanitatem, utrum sint idem an non, sunt plures modi dicendi.