Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.33.1.18

Ad rationem alterius partis respondetur ab illis de ultima opinione sic: cum dicitur “omne quod non est essentia diuina est creatura”, dicunt quod oportet plus addere quod non sit essentia nec proprietas essentie diuine. Cuius ratio est quia nec creatio nec quecumque actio in creaturis potest terminari immediate ad relationem, set mediante fundamento; et ideo quod relatio sit creata uel increata, iudicandum est ex fundamento, ratione cuius competit ei esse creatam uel creabilem; non solum ergo essentia diuina est increata, set omnis respectus realis in ea fundatus, siue sit realiter idem cum ipsa siue aliud.

C.I.33.1.18'