Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundum probatur, scilicet quod relatio non faciat realem compositionem cum suo fundamento. Et hoc simili modo ut prius, quia sicut se habet esse in alio ad illud in quo fundatur, sic se habet esse ad aliud ad illud in quo fundatur; set esse in alio non facit compositionem cum eo in quo fundatur; ergo nec esse ad aliud facit compositionem cum suo fundamento. Minor probatur. Si enim esse in alio faceret compositionem cum accidente, puta cum albedine cui conuenit et in qua fundatur, tunc esse in alio esset quedam res cui conueniret esse in alio realiter ab ipso primo differens, sicut albedini competit esse in alio realiter ab albedine differens, quia numquam esse in alio faceret compositionem cum albedine, nisi unum esset in alio, sicut nec albedo faceret compositionem cum quantitate, nisi unum eorum esset in alio; set ei quod est esse in alio non potest competere esse in alio realiter ab ipso differens, alioquin esset processus in infinitum, quia secundo esse in alio competeret tertium esse in alio, et tertio quartum, et sic semper, quod est inconueniens; ergo esse in alio non facit compositionem cum suo fundamento, et per eandem rationem nec esse ad aliud.
Istud etiam declaratur in aliis modis essendi, quia esse stantem uel sedentem sunt reales modi qui differunt a subiecto realiter, eo quod subiectum potest ab eis separari, et tamen nullus diceret quod isti modi facerent cum subiecto compositionem; ergo nec de aliis modis est hoc dicendum, quamuis sint alia res a suo fundamento. Causa autem huius est secundum ISTOS, quia res dicitur analogice de absoluto et de relato, set per prius et simpliciter de absoluto, per posterius autem et secundum quid de relato uel magis de relatione, que non est res nisi quia est realis modus essendi ad aliud; res ergo dicta per se, qualis est absoluta, facit compositionem cum re absoluta, set illud quod dicitur res secundario uel secundum quid cum nullo facit compositionem, nec cum absoluto, nec cum relato; unde nec opposite relationes diuine, que secundum OMNES sunt diuerse res existentes in eodem fundamento, nec disparate relationes in eodem supposito, ut communis spiratio et paternitas in Patre, faciunt compositionem aliquam. Et per hoc soluunt ISTI ad rationem prime opinionis et ad secundam rationem opinionis secunde, quia non quecumque res faciunt compositionem, set solum absolute, que per prius et simpliciter dicuntur res.