Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.33.1.13

Tertia1 opinio tenet mediam uiam, scilicet quod relatio est alia res a suo fundamento et tamen non facit compositionem cum ipso. Primum probatur primo ratione communi ad diuinas relationes et ad illas que sunt in creaturis sic: nos2 distinguimus in rebus triplicem modum essendi, scilicet essendi in se uel per se, essendi in alio, et essendi ad aliud. Primus modus conuenit substantiis completis, secundus conuenit omnibus formis, tertius conuenit omnibus relatiuis. Ex hoc sic arguitur: sicut se habent modi essendi in se et in alio ad ea in quibus fundantur, ita se habet modus essendi ad aliud ad illud in quo fundatur; set modus essendi in se et modus essendi in alio differunt realiter ab illis in quibus fundantur; ergo similiter modus essendi ad aliud, qui est ipse respectus relatiuus, differt realiter a suo fundamento. Maior de se patet, set minor probatur sic: illa que sic se habent quod unita possunt separari, sic quod unum maneat in integritate nature sue sine alio, differunt realiter, si tamen utrumque sit res; set esse in se uel per se et esse in alio et ea in quibus hec fundantur sunt huiusmodi: fundatur enim modus essendi in se uel per se in substantia completa et modus essendi in alio in forma inherente, ut est accidens; uidemus autem quod utraque natura manet in sua integritate absque tali modo, sicut natura humana in Christo non per se existit et accidentia in sacramento non existunt in alio, saltem quantitas; ergo tales modi essendi differunt realiter ab hiis in quibus fundantur. Et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio. Item sicut se habet relatio rationis ad suum fundamentum, ita relatio realis ad suum; set relatio rationis differt secundum rationem a suo fundamento; ergo relatio realis differt realiter a suo fundamento.

Specialiter autem in diuinis probatur idem sic: quecumque3 uni et eidem numero sunt eadem inter se sunt eadem, saltem illo modo quo sunt idem in tertio, nec oppositum uidetur intelligibile; set paternitas et filiatio sunt idem cum essentia omni modo ydemptitatis realis secundum ponentes quod relatio et essentia nullo modo differunt realiter; ergo paternitas et filiatio erunt eadem inter se omni modo ydemptitatis realis, nec aliquo modo erunt diuerse res; hoc autem est impossibile; ergo etc.


  1. Tertia … compositionem cum ipso] cf. Rich. de Mediau., Quodl., I, 9, resp. (14b); • • • cf. etiam Duns Scot., Report. Paris., I, 33, 1, resp. (397a-b); • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 33, 1, resp. (T57vb) ↩︎

  2. nos … a suo fundamento] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 33, 1, resp. (20ra); • • • cf. etiam Henr. de Gand., Quodl., V, 6, sol. (161vO); • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 33, 1, resp. (T57vb) ↩︎

  3. quecumque … se sunt eadem]Auct. Ar., 2, 11 (140,17) ↩︎

C.I.33.1.13'