Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.33.1.11

Preter has autem sunt alie que ingerunt difficultatem tenentibus1 similitudinem esse realem relationem in creaturis. Quarum una talis est: res que aduenit alicui de nouo differt realiter ab omni eo quod erat prius in illo cui aduenit; set similitudo de nouo aduenit albo per hoc quod alius efficitur de nouo albus; ergo si similitudo est realis relatio et per consequens uera res, sequitur quod ipsa differt realiter ab albedine que prius erat in subiecto; cum igitur illa sit eius fundamentum, relatio et eius fundamentum differunt realiter. Item cuius essentia est relatio, eius esse est referri; set esse albedinis non est referri; ergo essentia albedinis non est relatio; differunt ergo realiter, cum tamen se habeant ut fundamentum et respectus. Iste sunt difficultates contra primam conclusionem.


  1. tenentibus … relationem in creaturis] cf. supra, I, 30, 2, 18 (203,229sqq.) ↩︎

C.I.33.1.11'