Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.6.6
Responsio. Hec prepositio ‘per’ potest denotare uel principium intellectiuum, sicut dicimus quod homo intelligit per intellectum, uel illud quod est subiecti representatiuum, sicut dicimus quod homo intelligit causam per effectum: primum tenet se ex parte intelligentis et secundum ex parte intelligibilis. Primo modo questio soluta est in precedente articulo, ubi ostensum est quod intellectus angeli est sua substantia; et sic angelus intelligit quicquid intelligit per suam substantiam tanquam per principium intellectiuum. Et ideo questio solum est dubia secundo modo, uidelicet utrum angelus intelligat omnia per suam essentiam, tanquam per representatiuum.